- SOTHIS
- SOTHISAegyptiis olim dictus est, Canis caelestis, qui Sirius alias: inter Stellas fixas, primus divinis cultus honoribus, quemadmodum ad idem decus inter erraticas, prima evecta est Veneris stella, quam Phosphorum et Hesperum vocamus. Imô ab Aegyptiis quoque hespero Canis praelatus dignatusque nomine lsidis, quae cum Osiride supremum iis Numen erat. Qua de re sic Plut. l. de Isid. et Osir. Λέγουσιν οἱ ἱερεῖς, καλεῖςθαι κύνα μὲν την` Ἴσιδος ὑφ᾿ Ἑλλήνων, ὑπ᾿ Αἰγυπτίων δὲ Σῶθιν, sive ut alibi apud eum legitur, Σώθην, i. e. Aiunt Sacerdotes Canem quidem Isidis a Graecis, ab Aegyptiis autem Sothen vocari. Meminit eiusdem Horapollo sive interpres eius Philippus Hieroglyph. c. 3. Ἶσις δὲ παῤ αὐτοῖς ἐςτιν ἀςτὴρ, Αἰγυπτιςτὶ καλούμενος Σῶθις Ἑλληνιςτὶ δὲ Ἀςτροκύων, ὃς καὶ δοκεῖ βασιλέυειν τȏυλοιπῶν ἀςτέρων, Est autem Isis astrum, Aegyptiace dictum Sothis, Graece vero Astrocyon, qui et inter Sidera reliqua principatum videtur obtinere. Subiungit dein, cur principatus illi videatur deberi, atque ut ex sideris eius ortu observent Aegyptii, quae annô sint integrô agenda, unde non Sirium modo, sed annum etiam Isidem appellent. Gerh. Io. Voss. de Idolol. l. 2. c. 36. Plura apud Ioh. Marshamum Canone Chron. in προκατασκευῇ, it. Sec. X. ubi de anno Aegyptiorum duplici, Civili, et Sacro seu Sothiaco vel Caniculari, quod ad Caniculae cursum constitutus eslet.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.